|
71 1701 г. февраля 9 — Грамота римского цесаря Леопольда к Петру I Leopoldus (tit.) Israel Ory, Armenus ex principum Broschensium familia prognatus, lustratis primariorum in Europa principum aulis, magnaque apud eosdem aeque alios existimatione sibi comparata, [196] etiam ad Nos assedens, suam Nobis devotionem et observantiam tam luculenter probavit, ut eo nomine ipsi per quam benigne cupiamus. Is. igitur, in patriam reversurus, cum et Ser-ti V-rae devoti animi sui Studium testari aveat facilioremque ad Ipsam aditum sibi pouiceatur,. si Nostris ad Ser-tem V-ram literis munitus luerit, easnulla tenus denegandas duximus; as proinde a Ser-te V-ra peramanter Contendimus, ut praedictum Ory Nostra causa non solum specialiter commendatum habere benigneque suscipere, sed et Suo favore complecti, ac praeterea tutum et securumei transitum, atque commorandi facultatem in omnibus Sertis V rae regnis et provinciis concedere velit. Erit id Nobis longe gratissirnum, qui vicissim nullam Ser-ti V-rae gratificandi. occasionem praetermissuri sumus; et quod superest diuturnam Eidern incolumitaiem et prosperrimos rerum successus fraterno affectu apprecamur. Viennae 9. Febr. 1701. Г. A. Эзов, указ. соч., док. № 23. |
|